- OSTROGOTHI
- OSTROGOTHIGothi qui Orientem versus habitant. Sic Ostrogothi, vel Gothi Orientales vocabantur olim, qui Italiam tenuerunt, ad discrimen Wisigothorum, seu Gothorum Occidentalium, qui Hispaniam occupavêre. De prioribus Claudian. l. 2. de Eutrop. v. 152.Est opus: Ostrogothis colitur, mixtisque Gothunnis.Haec vulgo vocis origo: Grotius vero in Hist. Goth. docet, ab iis nomina haec a patria iam deportata fuisse: namque et Vopiscus circa Claudii tempora Austrogotthorum, it e. Ostrogothorum meminit, et Cassiodorus ab antiquo Ostrogotha Rege, qui imperante Romanis Philippô, floruit, nomen ortum docet. Horum REgum Genealogiam, vide apud eundem Grotium. Teias ultimus illorum Rex fuit. Populi hi, Arcadiô et Honoriô imperantibus, invaserunt Phrygiam, Lydiam, et Pamphyliam. Vide Claudian. Zosimum, Eutropium. Martianus partem Pannoniae, Zeno, partem Illyrici illis concessit, Malchus in Byzant. Histor. Sub Walamiro dein ac fratre eius Theudemiro multa egregie gesserunt. Latissime illorum regnum sub Theodorico patuit. Nam praeter Italiam et Siciliam tenebat Rhaetiam, Noricum, Dalmatiam, cum Liburnia Istriaque partem Pannoniae et Galliae: pendebant ei tributa Alemanni, Hispaniam quoque tutoris nomine Rex administrabat. Vide plura apud Grot. Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.